- CATILINA
- I.CATILINAcivis Romanus nobilis, coniuratique contrapatriam initâ notissimus, cuius impii conatus prudentiâ Ciceronis oppressi sunt: an. 692. Urb. Cond. Historiam eam scripsit Sallustius. Vide et Flor. l. 4. c. 1. et Plut. in Cicerone. Iuvenal. pro quovis pessimo et exitioso patriae cive posuit. Sat. 14. v. 41. cum ait:------ Et CatilinamQuolibet in populo videas, quocumque sub axe.Virg. Aen. l. 8. v. 668.------ Et te Catilina minaciPendentem scopulo Furiarumque ora trementem.Lucanus, l. 7. v. 64. ubi de Cicerone------ CuiusPacificas saevus tremuit Catilina secures.Martialis, l. 9. Epigr. 72. v. 1.Dixerat O mores! O tempora! Tullius olimSacrilegum strueret cum Catilina nefas.Nic. Lloydius.II.CATILINAcognomen Avidii Cassii, qui, post Verum, imperium tenuit. Vulcatius Gallicanus, in Vita eius, c. 3. Nec defuêre, qui illum Catilinam vocarent: quum et ipse se ita gauderet appellari; addens futurum se Sergium, si dialogistam occidisset, Antoninum hôc nomine significans. Nempe propter similem coniurationem, et morum inprimis similitudinem, Cassius hic non Catilina solum audiit lobens; sed ultro etiam se vel Sergium dici velle (Catilinae qui armiger fuit, perditissimi heri perditissimum manicpium) aiebat, modo Marcum occidisset. Vide Casaubon. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.